- SARABADENA Oraria
- SARABADENA Orariaapud Treb. Pollion. in Claudio c. 17. Cucutia villosa duo, oraria Sarabadena quatuor: unde potuerint nomen invenire, nonliquet. Forte Sarabrena legendum, ut Hispaniensia fuisse intelligamus, ex ea urbe Tarraconensis provinciae, quae Sarabris dicitur Ptolemaeo. Sic apud Catullum, sudaria Setaba, occurrunt ex eadem Hispania, Casaubon. ad loc. Quid autem Oraria fuerint, diximus supra. Vide quoque infra in voce Sarapta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.